Logó

posthumae memoriae

pauli mako

g. a. c. a. p.


Bonae vitae numerus dierum, bonum autem nomen permanebit in aevum.
Eccl.41.


P E S T I N I
TYPIS MATTHIAE TRATTNER.


1793.

P.3.

Amisit res publica litteraria Hungariae virum multis nominibus optime de se meritum, RR. D. Paulum Mako, Abbatem B. Margarethae de Bela, Cath. Eccl. Vaciensis Canonicum, Consiliarium Commissionis Litterariae, ad Excelsum Regium Locumtenentiale Consilium in re litteraria Referentem, & in Universitate Pestiensi Facultatis Philosophicae Directorem.

P.4.

Obiit 19. Aug. omnibus morientium praesidiis ex ritu Ecclesiae procuratus. Lucem apud Jászones nobili loco editus Jász-apátini aspexit, anno hujus seculi vicessimo quarte, XV. Cal. Aug. quadragesimo primo ad Clericos Regulares Societatis Jesu adlectus.
Cum capacissimam ad omne scienciarum genus mentem nactus esset, Logicam & Metaphisicam primum in Universitate Tirnaviensi, mox Viennae praelegit, Baroni van Swieten, studiorum philosophicorum Praesidi, ob soliditatem doctrinae, & facilem discipulis hanc instillandi methodum permagni aestimatus.

P.5.

Inde ad Collegium Theresianum Nobilium traductus, Mathesim, & extra Ordinem Physicam experimentalem latine, Mechanicam vero, & Hydrotechniam comparata sibi, cujus antea pene rudis erat, pertinaci studio lingua germanica tradidit, omnibus in tantä primae Nobilitatis ex tota fere Europa confluentis frequentia, mirum videri potest, ob popularitatem, & animi candorem, charus idemque tamen, quod pauci norunt, solentque conjugere, erratorum amicus, & utilis vindex.
Ubicunque autem juventutem instituendam acceperat, id praecipue dedit operam, ut cognito cujusque genio, & capatitate, ita

P.6.

quemvis duceret, ut olim in ea, quam in re publica partem capesseret, gnavus & utilis Patriae civis evadat, mira in explanando perspicuitate, & indolem ad id, quod civis profuturum videbat, formandi dexteritate praeditus, id quod superstites etiamnum, qui ejus ducatu usi sunt, grata animi significatione testantur.
Traducta dein Budam Universitate Tirnaviensi, membrun Senatus Academici a piae memoriae AUGUSTA THERESIA, addito Abbatis, & Consiliari titulo, renunciatus, & Director Facultati philosophicae datus est, quo munere etiam post institutam Commissionem Litterariam,

P.7.

ea, quae illi quasi congenita erat, accuratione, diligentia, & si, ut in publica rerum administratione usuvenit, judicium in re controversa ferendum erat, ea semper aequitate functus est, ut & Praesidibus satis faceret, & ii , quorum res agebatur, in quamcunque partem sentencia caderet, nihil adversum obmoverent.
Vir ceteroquin prisci candoris, fucique expers, omnes vitae suae actiones ita ordinare solebat, ut has ad religionis instituta, &, in quem cooptatus erat, Ordinis Ecclesiastici decorem semper exigeret, sui, non aliorum, censor, facilis aditu, nemini gravis & molestus,

P.8.

famae suae obstrepentes, taciturnitate, procul a vindictae studio, vincere solitus, solaque recte factorum consciencia tutus: immemor injuriarum, imo, si usus ferret, imicis, quin sciretur; etiam beneficus. In promendis autem consiliis, praesertim, si de locupletandis, & propagandis scientiis ageretur, promtus, eaque ad utilitatem, quam semper prae oculis habebat, in rem publicam, hujusque emolumentum redundaturam, accomodare gnarus. Haec nominis existimatio cum passim in re publica litteraria de illo obtineret, decreto Comitiorum viris, quibus AUGUSTUS instaurandarum scientiarum curam crediderat, ex

P.9.

omni ordine praestantissimis adnumeratus est.
Has & ipse per omnem vitam impense coluit, &, qui illas prositebantur, nullo Nationis, religionisve habito discrimine, pro merito quemque suo aestimavit, fovitque frequenti cum exteris litterarum commercio. Linguas, necessaria scientiarum adminicula, calluit Italicam, & Gallicam; Graecum, si necesse erat, etiam loquebatur, Hebraicum promte interpretatus est, Latium autem, sive soluta, sive adstricta oratione uteretur, cultum illi, facile & ad veterum nitorem castigatum. Poetica, ad quae suapte natura ferebatur,

P.10.

pro relevando a contentione studiorum animo tractabat, quod reliquum erat temporis, severioribus disciplinis, quae praesentem, & in se reductum animum poscunt, impendit.


P.11.

Utriusque generis, quae typis vulgaverat, exteris cum laude etiam cognita, haec fere sunt.

Compendiaria Logicae institutio in usum Candidatorum Philosophiae Vindob. 1760.
Metaphysicae Institutio ibid. 1761. recusa ibid. 1765.
Physicae Institutio. Pars I. & II. editio altera emendata. ibid. 1766.
Calculi differentialis, & integralis Institutio. ibid. 1768.

P.12.

De arithmeticis et geometricis aequationum resolutionibus Libb. 2. ibid. 1770.–
Haec opera philosophica junctim unico exemplo edita, cum Budam discessurus
Augustae dicasset, precioso anulo ab Eadem donatus est.

Elementa Matheseos purae in usum Academiarum per regnum Hungariae, & provincias adnexas. Budae 1778.

Elementa Geometriae purae. ibid. eod.

Physikalische Abhandlung von den Eigenschaften des Donners, und den Mitteln wider das Einschlagen. Wien 1773.

Idem opus auctum, & in Hungaricum a R.P. Nicolao Revay

P.13.

e Piis Scholis traductum. Poson. 1781.

Abhandlung über das Nordlicht. Inserta Collectioni Dissertationum a privatis submissarum. Vien. 1772.

Elegiacon. Budae. 1780. Ob castimoniam, & versus elegantiam in Scholis Helvetiae Praelegi solitum.

Descriptio provinciae Moxitanae in regno Peruano, quam e scriptis posthumis Franc.
Xav. Eder, e Soc. Jesu, annis XV. Sacri apud eosdem Curionis, digessit,
Expolivit,& adnotatiunculis illustravit Abb.& Consil. Reg. Mako. Budae. 1791.

P.14.

Expolivit,& adnotatiunculis illustravit Abb.& Consil. Reg. Mako. Budae. 1791.

Haec, quorum quidem notitia ad nos pervenit, diligentiae illius monimenta sunt.
Solebat aliis quoque commentantibus operam suam libenter commodare. Nec
dubium est, quin aliqua opuscula, quibus subcisivas horas dabat, affecta reliquerit.